POLEPTICA

POLEPTICA
POLEPTICA
in vetere Collectione Chronicorum ex Toromacho, Arianus utrâque linguâ eruditus benigniter tributa urbium plurimarum relaxavit: Polepticis publicis incensis, plurimos a tributis liberos fecit. Pro Polyptica. Sic enim scribebant, ut megalinae pelles, apud vetustum Auctorem, pro mygalinis. Et Hippo diarretus, pro diarrhytus. Cenoceihali, in vetere tabulae Peutingerorum, pro Cynocephali. Sunt autem Pelyptica idem quod syngraphae et chartae publicae: Hodieque laterculum et indicem poliarium vocant Galli, quasi polypticarium, etc. Vide infra in voce Polypticha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”